monumenta.ch > Plinius > sectio 197

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 197
{LVII} proprietas saxi quod crescit in macerando; itaque pondere emitur, illa mensura. Umbrica non nisi poliendis vestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque partem adtingere, cum lex Metilia extet fullonibus dicta, quam C. Flaminius L. Aemilius censores dedere ad populum ferendam.